ALYRUMNAE

ALYRUMNAE
ALYRUMNAE
apud Iornandem de Rebus Get. c. 24. Reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patriô sermone is ipse Alyrumnas cognominat: Magae fuêre apud Gothos; quô a nomine etiam num Germani magas Alrunas vocant, a voce Ruma, ut vult Ol. Wormius in Monum. Danicis p. 514. 512. in Literatura Runicac. 3. et in Fastis Danicis l. 1. c. 1. et l. 3. c. 3. ubi Runas ait Danos literas suas, figurarum ductibus a coeteris aliis discrepantes, olim generatim vocasle; quarum quibusdam, ad res gestas consignandas et ad scribendum; aliis ad Magicas incantationes ac praestigias, Veteres usos fuisse addit. Hinc vero Ram Runer literas istas, h. e. Runas amaras seu acerbas, utpote in perniciem aliorum plerumque earum abusu cedente, dictas esse asserit: eos autem, qui iis erant instructi, quique Astronomiae et Magiae operam dabant, Runer; item Adelruner, quod in re literaria coeteris praecellerent, esse appellatos, nomine ipsis quoque feminis, harum rerum peritis, tributô: e quo vocem Alruna, Alirumna et Aliorumna effinxerint Scriptores, seu porius depravaverint. Runarum sane nomen literis omnibus Danicis aetributum constat, quas quidem in oblougioribus baculis, Spioldkeffle dictis, non atramentô, pigmentô aut colore illevisse, verum cultellis incidisle, docet praeter Fortunatum Saxo Grammaticus l. 4. et Brynolfus Notis in Saxonem MSS. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra ubi de Runicis Literis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”